monumenta.ch > Tertullianus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 39, 7
O sapientiae Atticae, o Romanae gravitatis exemplum! Leno est philosophus et censor . Quid ergo mirum, si tanta caritas convivatur ? Nam et coenulas nostras, praeterquam sceleris infames, ut prodigas quoque suggillatis. De nobis scilicet Diogenis dictum est: Megarenses obsonant quasi crastina die morituri, aedificant vero quasi nunquam morituri . Sed stipulam quis in alieno oculo facilius perspicit, quam in suo trabem.